Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 22
Job Vulgate 22:2  numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
Job Vulgate 22:3  quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
Job Vulgate 22:4  numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
Job Vulgate 22:5  et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
Job Vulgate 22:6  abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
Job Vulgate 22:7  aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
Job Vulgate 22:8  in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
Job Vulgate 22:9  viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
Job Vulgate 22:10  propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
Job Vulgate 22:11  et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
Job Vulgate 22:12  an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
Job Vulgate 22:13  et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
Job Vulgate 22:14  nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
Job Vulgate 22:15  numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
Job Vulgate 22:16  qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
Job Vulgate 22:17  qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
Job Vulgate 22:18  cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
Job Vulgate 22:19  videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
Job Vulgate 22:20  nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
Job Vulgate 22:21  adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
Job Vulgate 22:22  suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
Job Vulgate 22:23  si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
Job Vulgate 22:24  dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
Job Vulgate 22:25  eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
Job Vulgate 22:26  tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
Job Vulgate 22:28  decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
Job Vulgate 22:29  qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
Job Vulgate 22:30  salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum