Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Job Vulgate 5:1  voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
Job Vulgate 5:2  vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
Job Vulgate 5:3  ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
Job Vulgate 5:4  longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
Job Vulgate 5:5  cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
Job Vulgate 5:6  nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
Job Vulgate 5:8  quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
Job Vulgate 5:9  qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
Job Vulgate 5:10  qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
Job Vulgate 5:11  qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
Job Vulgate 5:12  qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
Job Vulgate 5:13  qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
Job Vulgate 5:14  per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
Job Vulgate 5:15  porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
Job Vulgate 5:16  et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
Job Vulgate 5:17  beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
Job Vulgate 5:18  quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
Job Vulgate 5:19  in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
Job Vulgate 5:20  in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
Job Vulgate 5:21  a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
Job Vulgate 5:22  in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
Job Vulgate 5:23  sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
Job Vulgate 5:24  et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
Job Vulgate 5:25  scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
Job Vulgate 5:26  ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
Job Vulgate 5:27  ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta