Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 19
Job Vulgate 19:2  usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
Job Vulgate 19:3  en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
Job Vulgate 19:5  at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
Job Vulgate 19:6  saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
Job Vulgate 19:7  ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
Job Vulgate 19:8  semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
Job Vulgate 19:9  spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
Job Vulgate 19:10  destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
Job Vulgate 19:11  iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
Job Vulgate 19:12  simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
Job Vulgate 19:13  fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
Job Vulgate 19:14  dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
Job Vulgate 19:15  inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
Job Vulgate 19:16  servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
Job Vulgate 19:17  halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
Job Vulgate 19:18  stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
Job Vulgate 19:19  abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
Job Vulgate 19:20  pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
Job Vulgate 19:21  miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
Job Vulgate 19:22  quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
Job Vulgate 19:23  quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
Job Vulgate 19:24  stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
Job Vulgate 19:25  scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
Job Vulgate 19:26  et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
Job Vulgate 19:27  quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
Job Vulgate 19:28  quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
Job Vulgate 19:29  fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium