Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 29
Job Vulgate 29:1  addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
Job Vulgate 29:2  quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
Job Vulgate 29:3  quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
Job Vulgate 29:4  sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
Job Vulgate 29:5  quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
Job Vulgate 29:6  quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
Job Vulgate 29:7  quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
Job Vulgate 29:8  videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
Job Vulgate 29:9  principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
Job Vulgate 29:10  vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
Job Vulgate 29:11  auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
Job Vulgate 29:12  quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
Job Vulgate 29:13  benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
Job Vulgate 29:14  iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
Job Vulgate 29:16  pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
Job Vulgate 29:17  conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
Job Vulgate 29:18  dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
Job Vulgate 29:19  radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
Job Vulgate 29:20  gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
Job Vulgate 29:21  qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
Job Vulgate 29:22  verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
Job Vulgate 29:23  expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
Job Vulgate 29:24  si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
Job Vulgate 29:25  si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator