Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Job Vulgate 6:2  utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
Job Vulgate 6:3  quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
Job Vulgate 6:4  quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
Job Vulgate 6:5  numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
Job Vulgate 6:6  aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
Job Vulgate 6:7  quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
Job Vulgate 6:8  quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
Job Vulgate 6:9  et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
Job Vulgate 6:10  et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
Job Vulgate 6:11  quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
Job Vulgate 6:12  nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
Job Vulgate 6:13  ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
Job Vulgate 6:14  qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
Job Vulgate 6:15  fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
Job Vulgate 6:17  tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
Job Vulgate 6:18  involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
Job Vulgate 6:19  considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
Job Vulgate 6:20  confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
Job Vulgate 6:21  nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
Job Vulgate 6:22  numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
Job Vulgate 6:23  vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
Job Vulgate 6:24  docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
Job Vulgate 6:25  quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
Job Vulgate 6:26  ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
Job Vulgate 6:27  super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
Job Vulgate 6:28  verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
Job Vulgate 6:29  respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
Job Vulgate 6:30  et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit