Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 14
Job Vulgate 14:1  homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
Job Vulgate 14:2  quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
Job Vulgate 14:3  et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
Job Vulgate 14:4  quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
Job Vulgate 14:5  breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
Job Vulgate 14:6  recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
Job Vulgate 14:7  lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
Job Vulgate 14:8  si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
Job Vulgate 14:9  ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
Job Vulgate 14:10  homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
Job Vulgate 14:11  quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
Job Vulgate 14:12  sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
Job Vulgate 14:13  quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
Job Vulgate 14:14  putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
Job Vulgate 14:15  vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
Job Vulgate 14:16  tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
Job Vulgate 14:17  signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
Job Vulgate 14:18  mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
Job Vulgate 14:19  lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
Job Vulgate 14:20  roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
Job Vulgate 14:21  sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
Job Vulgate 14:22  attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit