Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 41
Job Vulgate 41:1  non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
Job Vulgate 41:2  quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
Job Vulgate 41:3  non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
Job Vulgate 41:4  quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
Job Vulgate 41:5  portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
Job Vulgate 41:6  corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
Job Vulgate 41:7  una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
Job Vulgate 41:8  una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
Job Vulgate 41:9  sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
Job Vulgate 41:10  de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
Job Vulgate 41:11  de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
Job Vulgate 41:12  halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
Job Vulgate 41:13  in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
Job Vulgate 41:14  membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
Job Vulgate 41:15  cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
Job Vulgate 41:16  cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
Job Vulgate 41:17  cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
Job Vulgate 41:18  reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
Job Vulgate 41:19  non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
Job Vulgate 41:20  quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
Job Vulgate 41:21  sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
Job Vulgate 41:22  fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
Job Vulgate 41:23  post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
Job Vulgate 41:24  non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
Job Vulgate 41:25  omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae