JOB
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
Chapter 32
Job | Vulgate | 32:2 | et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo | |
Job | Vulgate | 32:3 | porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob | |
Job | Vulgate | 32:6 | respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam | |
Job | Vulgate | 32:7 | sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam | |
Job | Vulgate | 32:8 | sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam | |
Job | Vulgate | 32:11 | expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus | |
Job | Vulgate | 32:12 | et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius | |