Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 37
Job Vulgate 37:1  super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
Job Vulgate 37:2  audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
Job Vulgate 37:3  subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
Job Vulgate 37:4  post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
Job Vulgate 37:5  tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
Job Vulgate 37:6  qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
Job Vulgate 37:7  qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
Job Vulgate 37:8  ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
Job Vulgate 37:9  ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
Job Vulgate 37:10  flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
Job Vulgate 37:11  frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
Job Vulgate 37:12  quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
Job Vulgate 37:13  sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
Job Vulgate 37:15  numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
Job Vulgate 37:16  numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
Job Vulgate 37:17  nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
Job Vulgate 37:18  tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
Job Vulgate 37:19  ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
Job Vulgate 37:20  quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
Job Vulgate 37:21  at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
Job Vulgate 37:22  ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
Job Vulgate 37:23  digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
Job Vulgate 37:24  ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes