Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 40
Job Vulgate 40:2  accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
Job Vulgate 40:3  numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
Job Vulgate 40:4  et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
Job Vulgate 40:5  circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
Job Vulgate 40:6  disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
Job Vulgate 40:7  respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
Job Vulgate 40:8  absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
Job Vulgate 40:9  et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
Job Vulgate 40:10  ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
Job Vulgate 40:11  fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
Job Vulgate 40:12  constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
Job Vulgate 40:13  ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
Job Vulgate 40:14  ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
Job Vulgate 40:15  huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
Job Vulgate 40:16  sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
Job Vulgate 40:17  protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
Job Vulgate 40:18  ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
Job Vulgate 40:19  in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
Job Vulgate 40:20  an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
Job Vulgate 40:21  numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
Job Vulgate 40:22  numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
Job Vulgate 40:23  numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
Job Vulgate 40:24  numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
Job Vulgate 40:26  numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
Job Vulgate 40:27  pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
Job Vulgate 40:28  ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur