Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Job Vulgate 7:1  militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
Job Vulgate 7:2  sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
Job Vulgate 7:3  sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
Job Vulgate 7:4  si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
Job Vulgate 7:5  induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
Job Vulgate 7:6  dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
Job Vulgate 7:7  memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
Job Vulgate 7:8  nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
Job Vulgate 7:9  sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
Job Vulgate 7:10  nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
Job Vulgate 7:11  quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
Job Vulgate 7:12  numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
Job Vulgate 7:13  si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
Job Vulgate 7:14  terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
Job Vulgate 7:15  quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
Job Vulgate 7:16  desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
Job Vulgate 7:17  quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
Job Vulgate 7:19  usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
Job Vulgate 7:20  peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
Job Vulgate 7:21  cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam