Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 11
Job Vulgate 11:2  numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
Job Vulgate 11:3  tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
Job Vulgate 11:4  dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
Job Vulgate 11:5  atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
Job Vulgate 11:6  ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
Job Vulgate 11:7  forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
Job Vulgate 11:8  excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
Job Vulgate 11:10  si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
Job Vulgate 11:11  ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
Job Vulgate 11:12  vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
Job Vulgate 11:13  tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
Job Vulgate 11:14  si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
Job Vulgate 11:15  tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
Job Vulgate 11:16  miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
Job Vulgate 11:17  et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
Job Vulgate 11:18  et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
Job Vulgate 11:19  requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
Job Vulgate 11:20  oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae