JOB
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
Chapter 30
Job | Vulgate | 30:1 | nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei | |
Job | Vulgate | 30:3 | egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria | |
Job | Vulgate | 30:5 | qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant | |
Job | Vulgate | 30:12 | ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis | |
Job | Vulgate | 30:13 | dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium | |
Job | Vulgate | 30:14 | quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt | |
Job | Vulgate | 30:15 | redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea | |
Job | Vulgate | 30:18 | in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me | |
Job | Vulgate | 30:24 | verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis | |