Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Job Vulgate 15:2  numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
Job Vulgate 15:3  arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
Job Vulgate 15:4  quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
Job Vulgate 15:5  docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
Job Vulgate 15:6  condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
Job Vulgate 15:7  numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
Job Vulgate 15:8  numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
Job Vulgate 15:9  quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
Job Vulgate 15:10  et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
Job Vulgate 15:11  numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
Job Vulgate 15:12  quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
Job Vulgate 15:13  quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
Job Vulgate 15:14  quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
Job Vulgate 15:15  ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
Job Vulgate 15:16  quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
Job Vulgate 15:18  sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
Job Vulgate 15:19  quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
Job Vulgate 15:20  cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
Job Vulgate 15:21  sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
Job Vulgate 15:22  non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
Job Vulgate 15:23  cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
Job Vulgate 15:24  terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
Job Vulgate 15:25  tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
Job Vulgate 15:26  cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
Job Vulgate 15:27  operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
Job Vulgate 15:28  habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
Job Vulgate 15:29  non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
Job Vulgate 15:30  non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
Job Vulgate 15:31  non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
Job Vulgate 15:32  antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
Job Vulgate 15:33  laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
Job Vulgate 15:34  congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
Job Vulgate 15:35  concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos