Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Numb VulgClem 6:2  Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :
Numb VulgClem 6:3  a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent
Numb VulgClem 6:4  cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.
Numb VulgClem 6:5  Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.
Numb VulgClem 6:6  Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,
Numb VulgClem 6:7  nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.
Numb VulgClem 6:8  Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.
Numb VulgClem 6:9  Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.
Numb VulgClem 6:10  In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.
Numb VulgClem 6:11  Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :
Numb VulgClem 6:12  et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.
Numb VulgClem 6:13  Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,
Numb VulgClem 6:14  et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,
Numb VulgClem 6:15  canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :
Numb VulgClem 6:16  quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.
Numb VulgClem 6:17  Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.
Numb VulgClem 6:18  Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :
Numb VulgClem 6:19  et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.
Numb VulgClem 6:20  Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.
Numb VulgClem 6:21  Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.
Numb VulgClem 6:23  Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :
Numb VulgClem 6:25  Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
Numb VulgClem 6:26  Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
Numb VulgClem 6:27  Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.