PROVERBS
Chapter 10
Prov | VulgCont | 10:4 | Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes. | |
Prov | VulgCont | 10:5 | Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit æstate, filius confusionis. | |
Prov | VulgCont | 10:9 | Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit. | |
Prov | VulgCont | 10:13 | In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde. | |
Prov | VulgCont | 10:19 | In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. | |
Prov | VulgCont | 10:21 | Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. | |
Prov | VulgCont | 10:25 | Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum. | |