Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 11
Prov VulgSist 11:1  Statera dolosa, abominatio est apud Deum: et pondus aequum, voluntas eius.
Prov VulgSist 11:2  Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
Prov VulgSist 11:3  Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos.
Prov VulgSist 11:4  Non proderunt divitiae in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte.
Prov VulgSist 11:5  Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius.
Prov VulgSist 11:6  Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui.
Prov VulgSist 11:7  Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit.
Prov VulgSist 11:8  Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo.
Prov VulgSist 11:9  Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia.
Prov VulgSist 11:10  In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio.
Prov VulgSist 11:11  Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur.
Prov VulgSist 11:12  Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit.
Prov VulgSist 11:13  Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est, celat amici commissum.
Prov VulgSist 11:14  Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia.
Prov VulgSist 11:15  Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit.
Prov VulgSist 11:16  Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias.
Prov VulgSist 11:17  Benefacit animae suae vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit.
Prov VulgSist 11:18  Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis.
Prov VulgSist 11:19  Clementia praeparat vitam: et sectatio malorum mortem.
Prov VulgSist 11:20  Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
Prov VulgSist 11:21  Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur.
Prov VulgSist 11:22  Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
Prov VulgSist 11:23  Desiderium iustorum omne bonum est: praestolatio impiorum furor.
Prov VulgSist 11:24  Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Prov VulgSist 11:25  Anima, quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
Prov VulgSist 11:26  Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium.
Prov VulgSist 11:27  Bene consurgit diluculo qui quaerit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
Prov VulgSist 11:28  Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt.
Prov VulgSist 11:29  Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti.
Prov VulgSist 11:30  Fructus iusti lignum vitae: et qui suscipit animas, sapiens est.
Prov VulgSist 11:31  Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?