Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Prov Vulgate 12:1  qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
Prov Vulgate 12:2  qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
Prov Vulgate 12:3  non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
Prov Vulgate 12:4  mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
Prov Vulgate 12:5  cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
Prov Vulgate 12:6  verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
Prov Vulgate 12:7  verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
Prov Vulgate 12:8  doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
Prov Vulgate 12:9  melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
Prov Vulgate 12:10  novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
Prov Vulgate 12:11  qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
Prov Vulgate 12:12  desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
Prov Vulgate 12:13  propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
Prov Vulgate 12:14  de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
Prov Vulgate 12:15  via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
Prov Vulgate 12:16  fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
Prov Vulgate 12:17  qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
Prov Vulgate 12:18  est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
Prov Vulgate 12:19  labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
Prov Vulgate 12:20  dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
Prov Vulgate 12:21  non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
Prov Vulgate 12:22  abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
Prov Vulgate 12:23  homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
Prov Vulgate 12:24  manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
Prov Vulgate 12:25  maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
Prov Vulgate 12:26  qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
Prov Vulgate 12:27  non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
Prov Vulgate 12:28  in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem