Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 30
Prov VulgCont 30:1  Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
Prov VulgCont 30:2  Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
Prov VulgCont 30:3  Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Prov VulgCont 30:4  Quis ascendit in cælum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
Prov VulgCont 30:5  Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se:
Prov VulgCont 30:6  ne addas quidquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.
Prov VulgCont 30:8  Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria:
Prov VulgCont 30:9  ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei.
Prov VulgCont 30:10  Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
Prov VulgCont 30:11  Generatio, quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit.
Prov VulgCont 30:12  Generatio, quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis.
Prov VulgCont 30:13  Generatio, cuius excelsi sunt oculi, et palpebræ eius in alta surrectæ.
Prov VulgCont 30:14  Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
Prov VulgCont 30:15  Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit.
Prov VulgCont 30:16  Infernus, et os vulvæ, et terra, quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
Prov VulgCont 30:17  Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ.
Prov VulgCont 30:18  Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
Prov VulgCont 30:19  Viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
Prov VulgCont 30:20  Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
Prov VulgCont 30:21  Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
Prov VulgCont 30:22  Per servum cum regnaverit: per stultum cum saturatus fuerit cibo:
Prov VulgCont 30:23  per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres dominæ suæ.
Prov VulgCont 30:24  Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus.
Prov VulgCont 30:25  Formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi:
Prov VulgCont 30:26  lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum:
Prov VulgCont 30:27  regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas:
Prov VulgCont 30:28  stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
Prov VulgCont 30:29  Tria sunt, quæ bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter:
Prov VulgCont 30:30  Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum:
Prov VulgCont 30:31  gallus succinctus lumbos: et aries: nec est rex, qui resistat ei.
Prov VulgCont 30:32  Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
Prov VulgCont 30:33  Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem: et qui provocat iras, producit discordias.