Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 145
Psal VulgSist 145:2  Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:
Psal VulgSist 145:4  Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Psal VulgSist 145:5  Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:
Psal VulgSist 145:6  qui fecit caelum et terram, mare, et omnia, quae in eis sunt.
Psal VulgSist 145:7  Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:
Psal VulgSist 145:8  Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.
Psal VulgSist 145:9  Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.
Psal VulgSist 145:10  Regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion, in generatione et generationem.