Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 47
Sira VulgHetz 47:1  Post hæc surrexit Nathan propheta in diebus David.
Sira VulgHetz 47:2  Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel.
Sira VulgHetz 47:3  Cum leonibus lusit quasi cum agnis: et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium in iuventute sua.
Sira VulgHetz 47:4  Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente?
Sira VulgHetz 47:5  In tollendo manum, saxo fundæ deiecit exultationem Goliæ:
Sira VulgHetz 47:6  nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera eius tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ.
Sira VulgHetz 47:7  Sic in decem millibus glorificavit eum, et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriæ:
Sira VulgHetz 47:8  contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum.
Sira VulgHetz 47:9  In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ.
Sira VulgHetz 47:10  De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum: et dedit illi contra inimicos potentiam:
Sira VulgHetz 47:11  Et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos.
Sira VulgHetz 47:12  et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem.
Sira VulgHetz 47:13  Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu eius: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israel.
Sira VulgHetz 47:14  Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum.
Sira VulgHetz 47:15  Salomon imperavit in diebus pacis, cui subiecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum: quemadmodum eruditus es in iuventute tua,
Sira VulgHetz 47:16  et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua.
Sira VulgHetz 47:17  Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
Sira VulgHetz 47:18  In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus miratæ sunt terræ,
Sira VulgHetz 47:19  et in nomine Domini Dei, cui est cognomen, Deus Israel.
Sira VulgHetz 47:20  Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum,
Sira VulgHetz 47:21  et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo,
Sira VulgHetz 47:22  dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam,
Sira VulgHetz 47:23  ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum.
Sira VulgHetz 47:24  Deus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui: et semen eius, qui diligit Dominum non corrumpet.
Sira VulgHetz 47:25  Dedit autem reliquum Iacob, et David de ipsa stirpe.
Sira VulgHetz 47:27  Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam,
Sira VulgHetz 47:28  et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo:
Sira VulgHetz 47:29  et Ieroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim, et plurima redundaverunt peccata ipsorum.
Sira VulgHetz 47:31  Et quæsivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.