Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Wisd VulgSist 14:1  Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
Wisd VulgSist 14:2  Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
Wisd VulgSist 14:3  Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
Wisd VulgSist 14:4  ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine rate aliquis adeat mare.
Wisd VulgSist 14:5  Sed ut non essent vacua sapientiae tuae opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt:
Wisd VulgSist 14:6  sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata.
Wisd VulgSist 14:7  Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia.
Wisd VulgSist 14:8  Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
Wisd VulgSist 14:9  Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas eius.
Wisd VulgSist 14:10  Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
Wisd VulgSist 14:11  Propter hoc et idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Wisd VulgSist 14:12  Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vitae est.
Wisd VulgSist 14:13  neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
Wisd VulgSist 14:14  Supervacuitas enim hominum haec adinvenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus.
Wisd VulgSist 14:15  Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem: et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
Wisd VulgSist 14:16  Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
Wisd VulgSist 14:17  Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua solicitudine.
Wisd VulgSist 14:18  Provexit autem ad horum culturam et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia.
Wisd VulgSist 14:19  Ille enim volens placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
Wisd VulgSist 14:20  Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum, qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.
Wisd VulgSist 14:21  Et haec fuit vitae humanae deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Wisd VulgSist 14:22  Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
Wisd VulgSist 14:23  Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes,
Wisd VulgSist 14:24  neque vitam, neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat:
Wisd VulgSist 14:25  et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, tumultus bonorum,
Wisd VulgSist 14:26  Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae.
Wisd VulgSist 14:27  Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis.
Wisd VulgSist 14:28  Aut enim dum laetantur, insaniunt: aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt iniuste, aut peierant cito.
Wisd VulgSist 14:29  Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
Wisd VulgSist 14:30  Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et iuraverunt iniuste, in dolo contemnentes iustitiam.
Wisd VulgSist 14:31  Non enim iurantium est virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem.