Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Acts VulgCont 4:1  Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et Sadducæi,
Acts VulgCont 4:2  dolentes quod docerent populum, et annunciarent in Iesu resurrectionem ex mortuis:
Acts VulgCont 4:3  et iniecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim iam vespera.
Acts VulgCont 4:4  Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.
Acts VulgCont 4:5  Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Ierusalem,
Acts VulgCont 4:6  et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
Acts VulgCont 4:7  Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
Acts VulgCont 4:8  Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores audite:
Acts VulgCont 4:9  Si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
Acts VulgCont 4:10  notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia in nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Acts VulgCont 4:11  Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli:
Acts VulgCont 4:12  et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
Acts VulgCont 4:13  Videntes autem Petri constantiam, et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant:
Acts VulgCont 4:14  hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
Acts VulgCont 4:15  Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
Acts VulgCont 4:16  dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Ierusalem: manifestum est, et non possumus negare.
Acts VulgCont 4:17  Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
Acts VulgCont 4:18  Et vocantes eos, denunciaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu.
Acts VulgCont 4:19  Petrus vero, et Ioannes respondentes, dixerunt ad eos: Si iustum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, iudicate.
Acts VulgCont 4:20  Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
Acts VulgCont 4:21  At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id, quod factum fuerat in eo quod acciderat.
Acts VulgCont 4:22  Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
Acts VulgCont 4:23  Dimissi autem venerunt ad suos: et annunciaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum, et seniores dixissent.
Acts VulgCont 4:24  Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum, et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt:
Acts VulgCont 4:25  qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
Acts VulgCont 4:26  Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
Acts VulgCont 4:27  Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum Gentibus, et populis Israel,
Acts VulgCont 4:28  facere quæ manus tua, et consilium tuum decreverunt fieri.
Acts VulgCont 4:29  Et nunc Domine respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
Acts VulgCont 4:30  in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu.
Acts VulgCont 4:31  Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Acts VulgCont 4:32  Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum, quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Acts VulgCont 4:33  Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium Resurrectionis Iesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis.
Acts VulgCont 4:34  Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum, aut domorum erant vendentes afferebant pretia eorum, quæ vendebant,
Acts VulgCont 4:35  et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
Acts VulgCont 4:36  Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, (quod est interpretatum filius consolationis) Levites, Cyprius genere,
Acts VulgCont 4:37  cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.