EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 23
Exod | VulgClem | 23:1 | Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. | |
Exod | VulgClem | 23:2 | Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. | |
Exod | VulgClem | 23:5 | Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. | |
Exod | VulgClem | 23:9 | Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. | |
Exod | VulgClem | 23:11 | anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. | |
Exod | VulgClem | 23:12 | Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. | |
Exod | VulgClem | 23:13 | Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. | |
Exod | VulgClem | 23:15 | Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. | |
Exod | VulgClem | 23:16 | Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. | |
Exod | VulgClem | 23:18 | Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. | |
Exod | VulgClem | 23:19 | Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. | |
Exod | VulgClem | 23:20 | Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. | |
Exod | VulgClem | 23:21 | Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. | |
Exod | VulgClem | 23:22 | Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. | |
Exod | VulgClem | 23:23 | Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. | |
Exod | VulgClem | 23:24 | Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. | |
Exod | VulgClem | 23:25 | Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. | |
Exod | VulgClem | 23:27 | Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam : | |
Exod | VulgClem | 23:28 | emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. | |
Exod | VulgClem | 23:29 | Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. | |
Exod | VulgClem | 23:31 | Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. | |