EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 23
Exod | Vulgate | 23:1 | non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium | |
Exod | Vulgate | 23:2 | non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies | |
Exod | Vulgate | 23:5 | si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo | |
Exod | Vulgate | 23:9 | peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti | |
Exod | Vulgate | 23:11 | anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo | |
Exod | Vulgate | 23:12 | sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena | |
Exod | Vulgate | 23:13 | omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro | |
Exod | Vulgate | 23:15 | sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus | |
Exod | Vulgate | 23:16 | et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro | |
Exod | Vulgate | 23:18 | non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane | |
Exod | Vulgate | 23:19 | primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae | |
Exod | Vulgate | 23:20 | ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi | |
Exod | Vulgate | 23:21 | observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo | |
Exod | Vulgate | 23:22 | quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te | |
Exod | Vulgate | 23:23 | praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo | |
Exod | Vulgate | 23:24 | non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum | |
Exod | Vulgate | 23:25 | servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui | |
Exod | Vulgate | 23:27 | terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam | |
Exod | Vulgate | 23:28 | emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas | |
Exod | Vulgate | 23:29 | non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae | |
Exod | Vulgate | 23:31 | ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro | |