Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Gene VulgClem 20:1  Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.
Gene VulgClem 20:2  Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.
Gene VulgClem 20:3  Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.
Gene VulgClem 20:4  Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?
Gene VulgClem 20:5  nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
Gene VulgClem 20:6  Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
Gene VulgClem 20:7  Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
Gene VulgClem 20:8  Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
Gene VulgClem 20:9  Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
Gene VulgClem 20:10  Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?
Gene VulgClem 20:11  Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :
Gene VulgClem 20:12  alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
Gene VulgClem 20:13  Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Gene VulgClem 20:14  Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,
Gene VulgClem 20:15  et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
Gene VulgClem 20:16  Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.
Gene VulgClem 20:17  Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :
Gene VulgClem 20:18  concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.