GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 38
Gene | VulgClem | 38:1 | Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. | |
Gene | VulgClem | 38:2 | Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam. | |
Gene | VulgClem | 38:7 | Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est. | |
Gene | VulgClem | 38:8 | Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. | |
Gene | VulgClem | 38:9 | Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. | |
Gene | VulgClem | 38:11 | Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. | |
Gene | VulgClem | 38:12 | Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. | |
Gene | VulgClem | 38:13 | Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. | |
Gene | VulgClem | 38:14 | Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. | |
Gene | VulgClem | 38:15 | Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. | |
Gene | VulgClem | 38:16 | Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ? | |
Gene | VulgClem | 38:17 | dixit : Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. | |
Gene | VulgClem | 38:18 | Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, | |
Gene | VulgClem | 38:19 | et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. | |
Gene | VulgClem | 38:20 | Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam, | |
Gene | VulgClem | 38:21 | interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix. | |
Gene | VulgClem | 38:22 | Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum. | |
Gene | VulgClem | 38:23 | Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam. | |
Gene | VulgClem | 38:24 | Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur. | |
Gene | VulgClem | 38:25 | Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. | |
Gene | VulgClem | 38:26 | Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. | |
Gene | VulgClem | 38:27 | Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens : | |
Gene | VulgClem | 38:29 | Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. | |