GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 39
Gene | VulgClem | 39:1 | Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. | |
Gene | VulgClem | 39:2 | Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui, | |
Gene | VulgClem | 39:3 | qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. | |
Gene | VulgClem | 39:4 | Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant : | |
Gene | VulgClem | 39:5 | benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam : | |
Gene | VulgClem | 39:6 | nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. | |
Gene | VulgClem | 39:7 | Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum. | |
Gene | VulgClem | 39:8 | Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua : | |
Gene | VulgClem | 39:9 | nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ? | |
Gene | VulgClem | 39:10 | Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum. | |
Gene | VulgClem | 39:11 | Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret : | |
Gene | VulgClem | 39:12 | et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. | |
Gene | VulgClem | 39:14 | vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem, | |
Gene | VulgClem | 39:20 | tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. | |
Gene | VulgClem | 39:21 | Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. | |
Gene | VulgClem | 39:22 | Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat. | |