Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Gene VulgClem 6:1  Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
Gene VulgClem 6:2  videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
Gene VulgClem 6:3  Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.
Gene VulgClem 6:4  Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
Gene VulgClem 6:5  Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
Gene VulgClem 6:6  pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
Gene VulgClem 6:7  Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.
Gene VulgClem 6:9  Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.
Gene VulgClem 6:11  Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
Gene VulgClem 6:12  Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
Gene VulgClem 6:13  dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
Gene VulgClem 6:14  Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
Gene VulgClem 6:15  Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
Gene VulgClem 6:16  Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.
Gene VulgClem 6:17  Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.
Gene VulgClem 6:18  Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
Gene VulgClem 6:19  Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.
Gene VulgClem 6:20  De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
Gene VulgClem 6:21  Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
Gene VulgClem 6:22  Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.