Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 34
Gene VulgClem 34:1  Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
Gene VulgClem 34:2  Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
Gene VulgClem 34:3  Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
Gene VulgClem 34:4  Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
Gene VulgClem 34:5  Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
Gene VulgClem 34:6  Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
Gene VulgClem 34:7  ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
Gene VulgClem 34:8  Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :
Gene VulgClem 34:9  et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
Gene VulgClem 34:10  et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.
Gene VulgClem 34:11  Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :
Gene VulgClem 34:12  augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Gene VulgClem 34:13  Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :
Gene VulgClem 34:14  Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.
Gene VulgClem 34:15  Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;
Gene VulgClem 34:16  tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
Gene VulgClem 34:17  Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
Gene VulgClem 34:18  Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
Gene VulgClem 34:19  nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
Gene VulgClem 34:20  Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :
Gene VulgClem 34:21  Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
Gene VulgClem 34:22  Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
Gene VulgClem 34:23  Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
Gene VulgClem 34:24  Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
Gene VulgClem 34:25  Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,
Gene VulgClem 34:26  Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
Gene VulgClem 34:27  Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Gene VulgClem 34:28  Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,
Gene VulgClem 34:29  parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
Gene VulgClem 34:30  Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
Gene VulgClem 34:31  Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?