GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 2
Gene | VulgClem | 2:2 | Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. | |
Gene | VulgClem | 2:3 | Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. | |
Gene | VulgClem | 2:4 | Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, | |
Gene | VulgClem | 2:5 | et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram : | |
Gene | VulgClem | 2:7 | Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. | |
Gene | VulgClem | 2:8 | Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. | |
Gene | VulgClem | 2:9 | Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. | |
Gene | VulgClem | 2:10 | Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. | |
Gene | VulgClem | 2:11 | Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum : | |
Gene | VulgClem | 2:14 | Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. | |
Gene | VulgClem | 2:15 | Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum : | |
Gene | VulgClem | 2:17 | de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. | |
Gene | VulgClem | 2:18 | Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi. | |
Gene | VulgClem | 2:19 | Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. | |
Gene | VulgClem | 2:20 | Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. | |
Gene | VulgClem | 2:21 | Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. | |
Gene | VulgClem | 2:22 | Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam. | |
Gene | VulgClem | 2:23 | Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. | |
Gene | VulgClem | 2:24 | Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una. | |