GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 8
Gene | VulgClem | 8:1 | Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. | |
Gene | VulgClem | 8:2 | Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. | |
Gene | VulgClem | 8:3 | Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. | |
Gene | VulgClem | 8:4 | Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. | |
Gene | VulgClem | 8:5 | At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. | |
Gene | VulgClem | 8:6 | Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, | |
Gene | VulgClem | 8:8 | Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. | |
Gene | VulgClem | 8:9 | Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. | |
Gene | VulgClem | 8:11 | At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. | |
Gene | VulgClem | 8:12 | Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. | |
Gene | VulgClem | 8:13 | Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. | |
Gene | VulgClem | 8:17 | Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam. | |
Gene | VulgClem | 8:18 | Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. | |
Gene | VulgClem | 8:19 | Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. | |
Gene | VulgClem | 8:20 | Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. | |
Gene | VulgClem | 8:21 | Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. | |