Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Gene VulgClem 7:1  Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.
Gene VulgClem 7:2  Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
Gene VulgClem 7:3  Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.
Gene VulgClem 7:4  Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
Gene VulgClem 7:5  Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.
Gene VulgClem 7:6  Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.
Gene VulgClem 7:7  Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Gene VulgClem 7:8  De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
Gene VulgClem 7:9  duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.
Gene VulgClem 7:10  Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
Gene VulgClem 7:11  Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :
Gene VulgClem 7:12  et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Gene VulgClem 7:13  In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :
Gene VulgClem 7:14  ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,
Gene VulgClem 7:15  ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.
Gene VulgClem 7:16  Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
Gene VulgClem 7:17  Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Gene VulgClem 7:18  Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.
Gene VulgClem 7:19  Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
Gene VulgClem 7:20  Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
Gene VulgClem 7:21  Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,
Gene VulgClem 7:22  et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
Gene VulgClem 7:23  Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
Gene VulgClem 7:24  Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.