Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 42
Gene VulgClem 42:1  Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?
Gene VulgClem 42:2  audivi quod triticum venundetur in Ægypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
Gene VulgClem 42:3  Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,
Gene VulgClem 42:4  Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :
Gene VulgClem 42:5  ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
Gene VulgClem 42:6  Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Gene VulgClem 42:7  et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
Gene VulgClem 42:8  Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
Gene VulgClem 42:9  Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.
Gene VulgClem 42:10  Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Gene VulgClem 42:11  Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
Gene VulgClem 42:12  Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.
Gene VulgClem 42:13  At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.
Gene VulgClem 42:14  Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.
Gene VulgClem 42:15  Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
Gene VulgClem 42:16  Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
Gene VulgClem 42:18  Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quæ dixi, et vivetis : Deum enim timeo.
Gene VulgClem 42:19  Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,
Gene VulgClem 42:20  et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
Gene VulgClem 42:21  et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.
Gene VulgClem 42:22  E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.
Gene VulgClem 42:23  Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
Gene VulgClem 42:24  Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.
Gene VulgClem 42:25  Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.
Gene VulgClem 42:26  At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
Gene VulgClem 42:27  Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
Gene VulgClem 42:28  dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?
Gene VulgClem 42:29  Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes :
Gene VulgClem 42:30  Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.
Gene VulgClem 42:31  Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
Gene VulgClem 42:32  Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
Gene VulgClem 42:33  Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
Gene VulgClem 42:34  fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.
Gene VulgClem 42:35  His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
Gene VulgClem 42:36  dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hæc omnia mala reciderunt.
Gene VulgClem 42:37  Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
Gene VulgClem 42:38  At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.