Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 49
Gene VulgClem 49:1  Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
Gene VulgClem 49:2  Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :
Gene VulgClem 49:3  Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.
Gene VulgClem 49:4  Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
Gene VulgClem 49:5  Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
Gene VulgClem 49:6  In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
Gene VulgClem 49:7  Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.
Gene VulgClem 49:8  Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
Gene VulgClem 49:9  Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?
Gene VulgClem 49:10  Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Gene VulgClem 49:11  Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.
Gene VulgClem 49:12  Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
Gene VulgClem 49:13  Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
Gene VulgClem 49:15  Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
Gene VulgClem 49:16  Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.
Gene VulgClem 49:17  Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
Gene VulgClem 49:19  Gad, accinctus præliabitur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.
Gene VulgClem 49:20  Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
Gene VulgClem 49:21  Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
Gene VulgClem 49:22  Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.
Gene VulgClem 49:23  Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Gene VulgClem 49:24  Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.
Gene VulgClem 49:25  Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
Gene VulgClem 49:26  Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
Gene VulgClem 49:27  Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.
Gene VulgClem 49:28  Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
Gene VulgClem 49:29  Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,
Gene VulgClem 49:30  contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.
Gene VulgClem 49:31  Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.
Gene VulgClem 49:32  Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.