Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Gene VulgClem 10:1  Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.
Gene VulgClem 10:2  Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
Gene VulgClem 10:3  Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.
Gene VulgClem 10:4  Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Gene VulgClem 10:5  Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Gene VulgClem 10:6  Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Gene VulgClem 10:7  Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.
Gene VulgClem 10:8  Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,
Gene VulgClem 10:9  et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
Gene VulgClem 10:10  Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
Gene VulgClem 10:11  De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
Gene VulgClem 10:12  Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.
Gene VulgClem 10:13  At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
Gene VulgClem 10:14  et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
Gene VulgClem 10:15  Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
Gene VulgClem 10:18  et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
Gene VulgClem 10:19  Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
Gene VulgClem 10:20  Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
Gene VulgClem 10:21  De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
Gene VulgClem 10:22  Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
Gene VulgClem 10:24  At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
Gene VulgClem 10:25  Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.
Gene VulgClem 10:26  Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
Gene VulgClem 10:29  et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.
Gene VulgClem 10:30  Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
Gene VulgClem 10:31  Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
Gene VulgClem 10:32  Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.