GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 27
Gene | VulgClem | 27:1 | Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum. | |
Gene | VulgClem | 27:3 | Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis, | |
Gene | VulgClem | 27:4 | fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar. | |
Gene | VulgClem | 27:5 | Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, | |
Gene | VulgClem | 27:6 | dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei : | |
Gene | VulgClem | 27:7 | Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. | |
Gene | VulgClem | 27:9 | et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur : | |
Gene | VulgClem | 27:11 | Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis : | |
Gene | VulgClem | 27:12 | si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. | |
Gene | VulgClem | 27:13 | Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. | |
Gene | VulgClem | 27:14 | Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. | |
Gene | VulgClem | 27:18 | Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ? | |
Gene | VulgClem | 27:19 | Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. | |
Gene | VulgClem | 27:20 | Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. | |
Gene | VulgClem | 27:21 | Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. | |
Gene | VulgClem | 27:22 | Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau. | |
Gene | VulgClem | 27:23 | Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, | |
Gene | VulgClem | 27:25 | At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, | |
Gene | VulgClem | 27:27 | Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. | |
Gene | VulgClem | 27:29 | Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. | |
Gene | VulgClem | 27:31 | coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. | |
Gene | VulgClem | 27:32 | Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau. | |
Gene | VulgClem | 27:33 | Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ? | |
Gene | VulgClem | 27:34 | Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi. | |
Gene | VulgClem | 27:36 | At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ? | |
Gene | VulgClem | 27:37 | Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ? | |
Gene | VulgClem | 27:38 | Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, | |
Gene | VulgClem | 27:40 | erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. | |
Gene | VulgClem | 27:41 | Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. | |
Gene | VulgClem | 27:42 | Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. | |
Gene | VulgClem | 27:43 | Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran : | |
Gene | VulgClem | 27:45 | et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ? | |