Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 37
Gene VulgClem 37:1  Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
Gene VulgClem 37:2  Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
Gene VulgClem 37:3  Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
Gene VulgClem 37:4  Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
Gene VulgClem 37:5  Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.
Gene VulgClem 37:6  Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :
Gene VulgClem 37:7  putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
Gene VulgClem 37:8  Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
Gene VulgClem 37:9  Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Gene VulgClem 37:10  Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?
Gene VulgClem 37:11  Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
Gene VulgClem 37:12  Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
Gene VulgClem 37:13  dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
Gene VulgClem 37:14  Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :
Gene VulgClem 37:15  invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
Gene VulgClem 37:16  At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.
Gene VulgClem 37:17  Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
Gene VulgClem 37:18  Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :
Gene VulgClem 37:20  venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
Gene VulgClem 37:21  Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :
Gene VulgClem 37:22  Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
Gene VulgClem 37:23  Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :
Gene VulgClem 37:24  miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
Gene VulgClem 37:25  Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
Gene VulgClem 37:26  Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?
Gene VulgClem 37:27  melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
Gene VulgClem 37:28  Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.
Gene VulgClem 37:29  Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
Gene VulgClem 37:30  et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?
Gene VulgClem 37:31  Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :
Gene VulgClem 37:32  mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
Gene VulgClem 37:33  Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
Gene VulgClem 37:34  Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
Gene VulgClem 37:35  Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
Gene VulgClem 37:36  Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.