Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 33
Gene VulgClem 33:1  Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :
Gene VulgClem 33:2  et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.
Gene VulgClem 33:3  Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
Gene VulgClem 33:4  Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.
Gene VulgClem 33:5  Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Gene VulgClem 33:6  Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.
Gene VulgClem 33:7  Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
Gene VulgClem 33:8  Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.
Gene VulgClem 33:9  At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
Gene VulgClem 33:10  Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,
Gene VulgClem 33:11  et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
Gene VulgClem 33:12  ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Gene VulgClem 33:13  Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
Gene VulgClem 33:14  Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Gene VulgClem 33:15  Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
Gene VulgClem 33:16  Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
Gene VulgClem 33:17  Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.
Gene VulgClem 33:18  Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.
Gene VulgClem 33:19  Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
Gene VulgClem 33:20  Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.