Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 31
Gene VulgClem 31:1  Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :
Gene VulgClem 31:2  animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
Gene VulgClem 31:3  maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
Gene VulgClem 31:4  Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
Gene VulgClem 31:5  dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.
Gene VulgClem 31:6  Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Gene VulgClem 31:7  Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
Gene VulgClem 31:8  Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.
Gene VulgClem 31:9  Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
Gene VulgClem 31:10  Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
Gene VulgClem 31:11  Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.
Gene VulgClem 31:12  Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.
Gene VulgClem 31:13  Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
Gene VulgClem 31:14  Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?
Gene VulgClem 31:15  nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?
Gene VulgClem 31:16  Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.
Gene VulgClem 31:17  Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
Gene VulgClem 31:18  Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
Gene VulgClem 31:19  Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
Gene VulgClem 31:20  Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
Gene VulgClem 31:21  Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
Gene VulgClem 31:22  nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
Gene VulgClem 31:23  Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.
Gene VulgClem 31:24  Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
Gene VulgClem 31:25  Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
Gene VulgClem 31:26  Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?
Gene VulgClem 31:27  cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?
Gene VulgClem 31:28  Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem
Gene VulgClem 31:29  valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
Gene VulgClem 31:30  Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?
Gene VulgClem 31:31  Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
Gene VulgClem 31:32  Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
Gene VulgClem 31:33  Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
Gene VulgClem 31:34  illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
Gene VulgClem 31:35  ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est.
Gene VulgClem 31:36  Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
Gene VulgClem 31:37  et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
Gene VulgClem 31:38  Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :
Gene VulgClem 31:39  nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :
Gene VulgClem 31:40  die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
Gene VulgClem 31:41  Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
Gene VulgClem 31:42  Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
Gene VulgClem 31:43  Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?
Gene VulgClem 31:44  Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.
Gene VulgClem 31:45  Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :
Gene VulgClem 31:46  dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :
Gene VulgClem 31:47  quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.
Gene VulgClem 31:48  Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
Gene VulgClem 31:49  Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
Gene VulgClem 31:50  si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.
Gene VulgClem 31:51  Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
Gene VulgClem 31:52  testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.
Gene VulgClem 31:53  Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :
Gene VulgClem 31:54  immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :
Gene VulgClem 31:55  Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.