Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 26
Gene VulgClem 26:1  Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.
Gene VulgClem 26:2  Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
Gene VulgClem 26:3  et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Gene VulgClem 26:4  Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,
Gene VulgClem 26:5  eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.
Gene VulgClem 26:7  Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
Gene VulgClem 26:8  Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
Gene VulgClem 26:9  Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.
Gene VulgClem 26:10  Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :
Gene VulgClem 26:11  Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
Gene VulgClem 26:12  Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.
Gene VulgClem 26:13  Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :
Gene VulgClem 26:14  habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,
Gene VulgClem 26:15  omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :
Gene VulgClem 26:16  in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
Gene VulgClem 26:17  Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,
Gene VulgClem 26:18  rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
Gene VulgClem 26:19  Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
Gene VulgClem 26:20  Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
Gene VulgClem 26:21  Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
Gene VulgClem 26:22  Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
Gene VulgClem 26:24  ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Gene VulgClem 26:25  Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.
Gene VulgClem 26:26  Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
Gene VulgClem 26:27  locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?
Gene VulgClem 26:28  Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,
Gene VulgClem 26:29  ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Gene VulgClem 26:31  surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Gene VulgClem 26:32  Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.
Gene VulgClem 26:33  Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
Gene VulgClem 26:34  Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :