Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Gene VulgClem 3:1  Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?
Gene VulgClem 3:2  Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :
Gene VulgClem 3:3  de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Gene VulgClem 3:4  Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.
Gene VulgClem 3:5  Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
Gene VulgClem 3:6  Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.
Gene VulgClem 3:7  Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
Gene VulgClem 3:8  Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Gene VulgClem 3:9  Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?
Gene VulgClem 3:10  Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
Gene VulgClem 3:11  Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?
Gene VulgClem 3:12  Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
Gene VulgClem 3:13  Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.
Gene VulgClem 3:14  Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
Gene VulgClem 3:15  Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
Gene VulgClem 3:16  Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Gene VulgClem 3:17  Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
Gene VulgClem 3:18  Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.
Gene VulgClem 3:19  In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Gene VulgClem 3:20  Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.
Gene VulgClem 3:21  Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :
Gene VulgClem 3:22  et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
Gene VulgClem 3:23  Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Gene VulgClem 3:24  Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.