Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Gene VulgClem 22:1  Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.
Gene VulgClem 22:2  Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
Gene VulgClem 22:3  Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
Gene VulgClem 22:4  Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :
Gene VulgClem 22:5  dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
Gene VulgClem 22:6  Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
Gene VulgClem 22:7  dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?
Gene VulgClem 22:8  Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
Gene VulgClem 22:9  Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
Gene VulgClem 22:10  Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.
Gene VulgClem 22:11  Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.
Gene VulgClem 22:12  Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.
Gene VulgClem 22:13  Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Gene VulgClem 22:14  Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.
Gene VulgClem 22:15  Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :
Gene VulgClem 22:16  Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :
Gene VulgClem 22:17  benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Gene VulgClem 22:18  et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
Gene VulgClem 22:19  Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
Gene VulgClem 22:20  His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :
Gene VulgClem 22:21  Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,
Gene VulgClem 22:23  ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.
Gene VulgClem 22:24  Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.