GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 4
Gene | VulgClem | 4:1 | Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. | |
Gene | VulgClem | 4:2 | Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. | |
Gene | VulgClem | 4:3 | Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. | |
Gene | VulgClem | 4:4 | Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. | |
Gene | VulgClem | 4:5 | Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. | |
Gene | VulgClem | 4:7 | nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. | |
Gene | VulgClem | 4:8 | Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. | |
Gene | VulgClem | 4:9 | Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ? | |
Gene | VulgClem | 4:10 | Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. | |
Gene | VulgClem | 4:11 | Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. | |
Gene | VulgClem | 4:12 | Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram. | |
Gene | VulgClem | 4:14 | Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. | |
Gene | VulgClem | 4:15 | Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. | |
Gene | VulgClem | 4:16 | Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. | |
Gene | VulgClem | 4:17 | Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. | |
Gene | VulgClem | 4:18 | Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. | |
Gene | VulgClem | 4:22 | Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. | |
Gene | VulgClem | 4:23 | Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. | |
Gene | VulgClem | 4:25 | Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. | |