Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Gene VulgClem 11:1  Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
Gene VulgClem 11:2  Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
Gene VulgClem 11:3  Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :
Gene VulgClem 11:4  et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Gene VulgClem 11:5  Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,
Gene VulgClem 11:6  et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Gene VulgClem 11:7  Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
Gene VulgClem 11:8  Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.
Gene VulgClem 11:9  Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Gene VulgClem 11:10  Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
Gene VulgClem 11:11  Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.
Gene VulgClem 11:12  Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
Gene VulgClem 11:13  Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.
Gene VulgClem 11:14  Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
Gene VulgClem 11:15  Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.
Gene VulgClem 11:16  Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
Gene VulgClem 11:17  Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.
Gene VulgClem 11:18  Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
Gene VulgClem 11:19  Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.
Gene VulgClem 11:20  Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
Gene VulgClem 11:21  Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.
Gene VulgClem 11:22  Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
Gene VulgClem 11:23  Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.
Gene VulgClem 11:24  Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
Gene VulgClem 11:25  Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.
Gene VulgClem 11:26  Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
Gene VulgClem 11:27  Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
Gene VulgClem 11:28  Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.
Gene VulgClem 11:29  Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.
Gene VulgClem 11:31  Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
Gene VulgClem 11:32  Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.