GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 44
Gene | VulgClem | 44:1 | Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. | |
Gene | VulgClem | 44:2 | Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. | |
Gene | VulgClem | 44:4 | Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ? | |
Gene | VulgClem | 44:5 | scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis. | |
Gene | VulgClem | 44:7 | Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ? | |
Gene | VulgClem | 44:8 | pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ? | |
Gene | VulgClem | 44:9 | apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. | |
Gene | VulgClem | 44:10 | Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. | |
Gene | VulgClem | 44:12 | Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. | |
Gene | VulgClem | 44:14 | Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. | |
Gene | VulgClem | 44:15 | Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ? | |
Gene | VulgClem | 44:16 | Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. | |
Gene | VulgClem | 44:17 | Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum. | |
Gene | VulgClem | 44:18 | Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem | |
Gene | VulgClem | 44:20 | et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. | |
Gene | VulgClem | 44:22 | Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur. | |
Gene | VulgClem | 44:23 | Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. | |
Gene | VulgClem | 44:24 | Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. | |
Gene | VulgClem | 44:26 | Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. | |
Gene | VulgClem | 44:28 | Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet. | |
Gene | VulgClem | 44:29 | Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. | |
Gene | VulgClem | 44:30 | Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), | |
Gene | VulgClem | 44:31 | videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. | |
Gene | VulgClem | 44:32 | Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. | |
Gene | VulgClem | 44:33 | Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. | |