Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 50
Gene VulgClem 50:1  Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
Gene VulgClem 50:2  Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
Gene VulgClem 50:3  Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
Gene VulgClem 50:4  Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :
Gene VulgClem 50:5  eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
Gene VulgClem 50:6  Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.
Gene VulgClem 50:7  Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :
Gene VulgClem 50:8  domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.
Gene VulgClem 50:9  Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.
Gene VulgClem 50:10  Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Gene VulgClem 50:11  Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.
Gene VulgClem 50:12  Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :
Gene VulgClem 50:13  et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.
Gene VulgClem 50:14  Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
Gene VulgClem 50:15  Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
Gene VulgClem 50:16  mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,
Gene VulgClem 50:17  ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
Gene VulgClem 50:18  Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.
Gene VulgClem 50:19  Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?
Gene VulgClem 50:20  Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Gene VulgClem 50:21  Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
Gene VulgClem 50:22  Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
Gene VulgClem 50:23  Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
Gene VulgClem 50:24  Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :
Gene VulgClem 50:25  mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.