GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 17
Gene | VulgClem | 17:1 | Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus. | |
Gene | VulgClem | 17:4 | Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. | |
Gene | VulgClem | 17:5 | Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te. | |
Gene | VulgClem | 17:6 | Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. | |
Gene | VulgClem | 17:7 | Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. | |
Gene | VulgClem | 17:8 | Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. | |
Gene | VulgClem | 17:9 | Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. | |
Gene | VulgClem | 17:10 | Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum : | |
Gene | VulgClem | 17:11 | et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. | |
Gene | VulgClem | 17:12 | Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra : | |
Gene | VulgClem | 17:14 | Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit. | |
Gene | VulgClem | 17:16 | Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. | |
Gene | VulgClem | 17:17 | Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ? | |
Gene | VulgClem | 17:19 | Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. | |
Gene | VulgClem | 17:20 | Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. | |
Gene | VulgClem | 17:21 | Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. | |
Gene | VulgClem | 17:23 | Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. | |