Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Gene VulgClem 18:1  Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
Gene VulgClem 18:2  Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
Gene VulgClem 18:3  Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :
Gene VulgClem 18:4  sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
Gene VulgClem 18:5  Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.
Gene VulgClem 18:6  Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.
Gene VulgClem 18:7  Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.
Gene VulgClem 18:8  Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
Gene VulgClem 18:9  Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.
Gene VulgClem 18:10  Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
Gene VulgClem 18:11  Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.
Gene VulgClem 18:12  Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?
Gene VulgClem 18:13  Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?
Gene VulgClem 18:14  Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Gene VulgClem 18:15  Negavit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.
Gene VulgClem 18:16  Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
Gene VulgClem 18:17  Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :
Gene VulgClem 18:18  cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?
Gene VulgClem 18:19  Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Gene VulgClem 18:20  Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
Gene VulgClem 18:21  Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.
Gene VulgClem 18:22  Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Gene VulgClem 18:23  Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?
Gene VulgClem 18:24  si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?
Gene VulgClem 18:25  Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Gene VulgClem 18:26  Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Gene VulgClem 18:27  Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Gene VulgClem 18:28  Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
Gene VulgClem 18:29  Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.
Gene VulgClem 18:30  Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.
Gene VulgClem 18:31  Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.
Gene VulgClem 18:32  Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.
Gene VulgClem 18:33  Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.