Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 36
Gene VulgClem 36:2  Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :
Gene VulgClem 36:4  Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :
Gene VulgClem 36:5  Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Gene VulgClem 36:6  Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
Gene VulgClem 36:7  Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
Gene VulgClem 36:9  Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
Gene VulgClem 36:10  et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
Gene VulgClem 36:11  Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
Gene VulgClem 36:12  Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
Gene VulgClem 36:13  Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.
Gene VulgClem 36:14  Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
Gene VulgClem 36:15  Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
Gene VulgClem 36:16  dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
Gene VulgClem 36:17  Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.
Gene VulgClem 36:18  Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
Gene VulgClem 36:19  Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.
Gene VulgClem 36:20  Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
Gene VulgClem 36:21  et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
Gene VulgClem 36:22  Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
Gene VulgClem 36:23  Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
Gene VulgClem 36:24  Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :
Gene VulgClem 36:26  Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
Gene VulgClem 36:27  Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.
Gene VulgClem 36:29  Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
Gene VulgClem 36:30  dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
Gene VulgClem 36:31  Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :
Gene VulgClem 36:33  Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
Gene VulgClem 36:34  Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Gene VulgClem 36:35  Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.
Gene VulgClem 36:36  Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Gene VulgClem 36:37  Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
Gene VulgClem 36:38  Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
Gene VulgClem 36:39  Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
Gene VulgClem 36:40  Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
Gene VulgClem 36:43  dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.